VITULUS

VITULUS
I.
VITULUS
Graece antiquitus Ι᾿τοῦλος, aut ab Ι᾿ταλὸς, quod taurum notat, A. Gell. l. 11. c. 1. aut quod plerique, quasi vegetus, vegitulus, Varr. a viridi atate, Isidor. Aegypti fuit symbolum, inprimis Sacerdotum, Fortun. Licetus, de Gemmis Annul. Schem. 48.. c. 149. Nota enim de Deo illorum Vitulo vel Bove Api historia, apud Herodotum, Thaliâ, Diod. Sic. l. 1. c. 4. Plin. l. 8. c. 46. Strabonem, l. 17. Solin. c. 35. Melam, l. 1. c. 9. Alios. Cuius idololatriae occasio iuxta nonnullos ex eo fuit, quod monumenta in memoriam Iosephi Patriarchae, qui totam Aegyptum in septennali fame per septem vaccas Pharaoni in somnio praesiguratâ conservaverat, erecta, processu temporis in superstitionem versa sunt. Quam imitati postea Israelitae, ἐμοχοποίησαν, ut dicitur in Actis, c. 7. v. 41. i. e. Vitulum conflârunt in deserto, cuius rei historia prolixe narratur Exodi c. 32. v. 1. s. Quum enim videret Populus, admodum differre Mosen descendere ex monte, congregati ad Aaronem dixerunt ei, age, fac nobis Deos, qui anteant nobis. Et dixit eis Aharon, tumpentes detrabite inaureis aureas, quae suns in auribus uxorum vestrarum, filiorum vestrorum, filiarumque vestrarum et afferte ad me. Quod cum factum, Formavis caelô fecitque ex eo Vitulum fusilem: tum dixerunt, hi Dii tui Israel, qui eduxerunt te e terra Eagypti. quod videns Aaron, extuxit altare coram eo proclamavitque Abaron dicendo, Festum Iebovae cras. Surgentes itaque postridie mane, obtulerunt bolocausta et applicârunt Eucharisteria: seditque Populus ad edendum et bibendum, deinde surrexerunt ad ludendum. Didicisse autem id Idololatriae genus Israelitas ab Aegyptiis, facile patet ex collatione Vituli aurei et Vituli Aegyptiorum, seu bovis Apis cognominati. Namque uti huic peculiares suae notae erant, in dextro quippe latere candicans macula, cornibus Lunae crescere incipientis, nodus sub lingua, quem cantharum appellabant, fasciculus in capite, Plin. l. 8. c. 46. et Suid. ita caelô vitulum suum tornavit fusilemque secit Aaron. Apidem sollemni festô, laetabundi actripudiantes celebravêre Aegyptii, Suid. quoditidem fecêre Israelitae. Tandem, cum Apidem fas non esset certos vitae annos excedere, marsum eum in Saterdotum fonte enecabant, Plinius ubi supra: quod itidem Vitulo aureo contigit. Moses enim, accipiens eum exussit igne, commoluitque donet minutus esset, dispergensque in superficiem aquarum, iussit bibere filios Israelis, Exodi c. cit. v. 20. Nec est, quod Hebraeorum quidam Aharonem excusaturi culpam huius Idoli conflati, in proselytum quendam Aegyptium referant, qui Magicâ arte effecerit, ut inaures aureae, ab Aharone longe aliô fine in ignem coniectae, sponte in Vitulum coalescerent: namque alii, quibus maior candor, lubentes confitentur, graviter hîc Aaronem peccâsse. Unde Proverb. apud illos, Nullum Iudicium divinitus Israeli immitti in quo non sit uncia Vituli, ut testatur Moses Gerund. Vide quoque Munsterum, in Exod. c. cit. et plura in hanc rem, apud Vossium, de Idolol. l. 1. c. 3. et Thom. Godwyn. tr. Anglicô de Ritibus Hebr. l. 4. c. 5. Sed quae de superstitione Aegyptiorum, occasione Iosephi ortâ, eruditi hi Viri sentiunt, non adeo firmô stant talô. Id certum, Vitulini huius cultus
originem ex Aegypto recte arcessi, ubi vituli et boves in plurime cultu fuêre, uti Memphitarum idolum Apis et Heliopolitarum Mnevis docent: sacra item vacca, cui a Momemphitis honor praestitus. Praeter quos alii boves non quidem Dii, sacri tamen, habiti sunt, teste Strabone, l. 17. At iam antea boum cultus in ea gente frequens fuit: qui non eos vivos solum coluêre, sed etiam simulacra illorum, in templis erecta, vide Exod. c. 8. v. 26. Strabonem, l. 17. Herodot. l. 2. Suidam voce Βούσιρις, Alios. Et his, durante servitute, Israelitae non minus ac ipsis Aegyptiis, serviverunt, Iosua c. 24. v. 14. Ezech. c. 20. v. 7. 8. quos proin, pristinae superstitionis memores, ad Aegyptiorum exempla, aureô in deserto Vitulô fusô, sese composuisse, colligitur ex Actorum c. 7. v. 39. quam in rem vide egregia com plura, apud Sam. Bochartum ubi supra, c. 34. Verbum addam de modo, quô Vitulum combusserit, contriverit, et in pulverem redegerit Moses. Namque aurum posse comburi, ac molendo seu atterendo in pulverem redigi, negant metallicae rei periti. Itaque sunt, qui herbae cuiusdam vi id factum esse asserant; alii alia comminiscuntur. Bochartus vitulum non aliter combustum esse ostendit, quam auri illius fusione, ex quo conflatus fuerat. Quamvis enim vituli materia, i. e. aurum in igne non perierit, forma tamen et species externa sic abolita est, ut haec pro vera combustione haberi potuerit: a quo loquendi genere Romanos non abhorruisse, suadet, quod ustrinam vocabant Iocum, in quo metalla conflantur. Sic destructum limâ Moses elimatum, in tenuissimam scobem attrivit: artem enim elimandi aurum Hebraeis non fuisse ignotam, ostendimus supra. Hinc moluisse dicitur, quod ramenta auri tam minuta essent, quam quae in pistrino sunt commolita. Tandem hanc scobem in aquas coniecit, hasque populo bibendas obtulit, ut idoloatriae reos cognosceret, uti Sacerdos adulteras dignoscebat aquae amarae potu, Numer. c. 5. v. 27. Quod vero signum in reis apparuerit, non liquet. De barba aurea, quam iis inde natam volunt Hebraei, vidimus supra: plura apud Bochartum habes, d. l. Simile Idololatriae genus communiter habetur illud, cuius Auctor Ieroboamus fuit, primus X. Israelis Tribuum Rex, Is namque, veritus ne subditi sui ascenderent Hierosolymam, in domum Iehovae, sicque Populi animus rediret ad dominum suum, initô consiliô fecit duos Vitulos aureos, et edixit Israelitis, satis vobis, ut non ascendatis Hierosolymam, ecce Dii tui ô Israel, qui eduxerunt te e terra Aegypti: horumque unum posuit Bethele, alterum collocavit Dana. Sic fuit ves ista in (causa) peccati, tur ires Populus coram hoc Danem usque. Paravit enim domum excelsorum et facis Sacerdotes e Populo, qui non erant e filiis Levi. Et constituit festum mense octavô, quintodecimô die simile festo qund in Iehuda et obtulit in altarisimiliterque fecit Beth-Ele sacrificando Vitulis quos fecerat. 1. Reg. c. 12. v. 28. et seqq. Quam Vitulorum Ieroboamicorum historiam accurate exevitur idem Bochartus, c. cit. quod est de aureis Aaronis et Ieroboami Vitulit. Burmannus vero Ieroboamum Cherubinorum, qui ex Propitiatorio Arcae, in Templo Hierosolymitano, eminebant, siguram imitatum contendit, ut sic desiderium suis Hierosolymam ascendendi eximeret, tamquam iisdem divinae praesentiae symbolis fruerentur. Ita enim is Synopsi Theol. l. 4. c. 14. Part. 1. §. 19. Eminebant ex eo (Propitatorio) ex eodem auro, duo Cherubini, exodic. 25. v. 18--20. quibus Iudaeipuellorum facies appingunt, ad Angelos exprimendos; et bios sacratos volunt, nepro deo haberentur, ac Propitiatorin utrinque incubuise, superque illud ad decem palmarum altitudinem alas expandisse tradunt. describit autem illos aliter Scriptura, apud Ezech. c. 1. v. 5. s. etc. 10. v. 14. instar 4. animalium, quaternâ facie, hommis, leonis, Vituli et aquilae, eos depingens. et sex iis alas attribuit Esaias c. 6. v. 2. confer Apocal. c. 1. v. 8 et c. 10. v. 8. quarum bina in altum elatae, binae leniter expansae, ac binaedemissae erant: subque alis a cunctis partibus manus humanas collocas Ezech. c. 1. v. 8. etc. 10. v. 8. totôque corpore eculatos v. 12. pedibus insisterefacit, quorum extremae pars vitulinum calcem referebat; unde et Vituli dicuntur c. 10. v. 14. et solida erat, instarquelaevigatiaeris refulgebat. Ut erectipotius in Propitiatorio steterint, frontibus adversis, ac Propitiatorium despectantibus. Atque hinc simul intelligi potest, quinam fuerint Vituli aurei Ieroboami, 1. Reg. c. 12. v. 28. 29. Hos cur femininô genere Vitulas appellet Hoseas, c. 10. v. 5. vidimus supra voce Vitula. Coeterum Vituli non in cibis solum, sed et in deliciis veterum Hebraeorum fuêre. Hinc Abraham apponit Angelis vitulum tenerum et bonum, Genes. c. 18. v. 7. et Regi Sauli Pythonissa mactari iubet vitulum marbek. h. e. triturando saginatum, qua de re retro diximus. Nec paterfamiliâs in parabola quidquam habetlautius, quô resipiscentem filium excipiat, quam vitulum saginatum, Lucae c. 15. v. 23. Contra apud gentium non nullas, in mensam vitulos admisisse, summum censebatur scelus. Orienti quoque Valens Imperator legem dixit: Ne quis vitulinam esitare carnem vellet, ut agricolationi cousuleret, qua de re Cael. Rhodig. vide Lection. antiqu. l. 28. c. 2. et supra ubi de Bobus ac Carne bovilla. Vituli namque et triturationi, et arationi abhibiti, atque ad has operas cum industria assuefacti sunt iam olim, ut vidimus. Sed et hodie non licere Moscis vitulos mactare, tradit Alexander Guaguinus in Moscovia, et nota Io. Basilidis in operarios quosdam fame pressos, qui vitulum emptum mactaverant, crudelitas exercita A. C. 1569. cum arcem Wolochdam exstrueret. Praeter hunc usum, et sacris adhibiti Vituli, tum apud Israelitas, tum apud Gentiles, inter quos Romani rebus laetis vitulum Diis suis offerebant. unde vitulare et vitulatio nonnullis dicta. Vide supra. In foederibus quoque. Ita enim bove aut vutulô in duas partes discissô, inter has partes transiisse eos, quorum erat iurare foedus, legimus Ierem. c. 34. v. 18. et 19. cuius ritus alibi in Scriptura nullum est vestigium, nisi quod Gen. c. 15. v. 9. 10. iubetur Abraham Vitulam triennem, capram triennem et arietem
triennem, per medium dissecare, et partes singulas singulis ex adverso opponere. Tum v. 17. lampas ignis inter segmenta illa transiit, i. e. Deus O. M. per typum illum significatus, qui cum Abrahamo foedus pepigit, ut dicitur versu seq. Vide quae supra diximus de Bove et Cane simili modô apud Macedones, dissectô; et de vitulo mirae magnitudinis, candido, sed purpurantibus maculis, it a ut haberet in latere uno, ave, in alio coronam, nato matri Aureliani Imperatoris in omen Imperii filio aliquando conferendi, Fl. Vopiscum in Aureliano, c. 4. uti de Vitulie bovis utero excerpti sacrificio, retro voce Populus, it. Palilia, et de probatione victimarum in Vitulo, apud Romanos voce Suffraganeus. Atque haec de proprio vocis significatu. Alias vituli elephantorum quoque pulli dicti sunt, ut videre est apud Plin. l. 8. c. 1. et Aelian. Histor. l. 10. c. 1. ubi hic μόχους Graece itidem vocat. Aethiopes insuper, de filio, catulo et pullo hominum, quadrupedum atque avium, vocem usurpant, uti docet Bochartus, Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 27. Inde Vitulinus, inter cognumina Romanorum, inter
quos Pomponius Vitulinus memoratur eidem, ibidem, c. 43. etc.
II.
VITULUS
Marinus et Vitulus etiam absolute, animal amphibium, nomen hoc nactum, quod in somno mugit, boca ob eandem causam dictum est, a boando, ut ait Festus, nisi malis id ex Graeco φῶκα factum: accipit disciplinam, voce pariter et visu populum salutat, inconditô fremitu; nomine vocatus respondet. Nullum animal graviore somnô premitur. Pinnis quibus in mari utitur. humi quoque vice pedum serpit etc. Plin. l. 9. c. 13. Eius pellem. (quam etiam detractam corpori sensum aequorum retinere, semperque aestu maris recedente inborrescere, addit idem) contra tonitrua et fulgura semper et ubique pro remedio circumtulisse Augustus legitur. apud Sueton. c. 90. Cuius Magicae vanitatis ac ineptae persuasionis, quae olim aliorum quoque mentes tenuit, praeter Plinium eundem et spartian. in Severo, testes sunt Plutarchus, Symposlat. l. 5. Problem. 9. ubi eadem vis et ficis inesse traditur, Geoponicorum Auctor, l. 1. c. de grandine, et in simili argumento Palladius, l. 1. c. 35. Cum vero avimal hoc, apud Septentrionales inprimis, copiosum, amphibium sit, ut dictum, carneque et laridô constet, scrupulum movit plurimis, circa electum ciborum haerentibus, utrum eô tempore Quadragesimalis ieiunii vesci liceat. Quam in rem utrinque allatis causis, nec dum lite decisâ, nonnulli simplicius et commodius asserunt, ex ipso Vitulo demonstrationem sumendam, ut, cum partum fecerit in littore, si ad silvas a venatore compulsa bellua fugerit, abstinendum sit eius esu, tempore prohibitô: si vero ad aquas, secure eâ vescendum. Pinguedine certe eius utuntur in obsoniis, locô olei, carnesque in star porcinae in vasa recondunt. Olaus. l. 20. v. 7. Plura de eo vide apud Gerh. Iohan. Voss. de Idololatr. l. 4. c. 2. 15. 21. et qui de Animalibus ex professo scripserunt, nec non supra, voce Phoca.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Hexanchus Vitulus — Hexanchus nakamurai Hexanchus nakamurai …   Wikipédia en Français

  • Hexanchus vitulus — Hexanchus nakamurai Hexanchus nakamurai …   Wikipédia en Français

  • Cis vitulus —   Cis vitulus Clasificación científica Reino …   Wikipedia Español

  • Hexanchus vitulus —   Tiburón de seis branquias de ojos grandes …   Wikipedia Español

  • Lucius Mamilius Vitulus — est un homme politique romain du IIIe siècle av. J.‑C., frère de Quintus Mamilius Vitulus (consul en 262 av. J. C.). Selon la tradition, sa famille, plébéienne, serait originaire de la famille princière de Tusculum et considéré… …   Wikipédia en Français

  • Quintus Mamilius Vitulus — est un homme politique romain du IIIe siècle av. J.‑C., frère de Lucius Mamilius Vitulus (consul en 265 av. J. C.). Selon la tradition, sa famille, plébéienne, serait originaire de la famille princière de Tusculum et considérée… …   Wikipédia en Français

  • Onthophagus vitulus — Научная классификация промежуточные ранги Царство:  …   Википедия

  • MAMILIUS Vitulus — vide Quintus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • QUINTUS Mamilius Vitulus — consul. cum L. Val. Max. an. Urb. Cond. 488. Iterum cum L. Posthumio, an. Urb. Cond. 491 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Hexanchus vitulus — veršiagalvis šešiažiaunis ryklys statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas rūšis atitikmenys: lot. Hexanchus vitulus angl. big eyed six gilled shark rus. большеглазая шестижаберная акула ryšiai: platesnis terminas – šešiažiauniai… …   Žuvų pavadinimų žodynas

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”